Statystki Radia

FSSPX Polonia - Audycja nocna
Listeners Connected:1
Lipiec 2017
N P W Ś C P S
« Cze    
 1
2345678
9101112131415
16171819202122
23242526272829
3031  

Zesłanie Ducha Świętego

Veni, Sancte Spiritus,
Et emitte cœlitus
Lucis tuæ radium:

Veni Pater pauperum!
Veni dator munerum!
Veni lumen cordium.

Consolator optime!
Dulcis hospes animæ,
Dulce refrigerium:

In labore requies,
In æstu temperies,
In fletu solatium.

O lux beatissima!
Reple cordis intima,
Tuorum fidelium.

Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium:

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.

Da tuis fidelibus,
In te confidentibus,
Sacrum septenarium:

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.

Amen. Alleluia.

Comments are closed.